ECDICI

ECDICI
ECDICI
Gr. Ε῎κδικοι, dicebantur olim defensores civitatum, qui inprimis publicas pecunias curabant et persequebantur. C. Plin. Caec. Sec. l. 10. Ep. 111. Ecdicus, Domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia, donata ei publice ante viginti annos et Bule et Ecclesiâ consentiente; nitebaturque mandatis tuis, quibus eiusmodi donationes vetantur. Ubi habemus, nomen vetus et obliteratum persequentem. Cic. l. 13. fam. Ep. 56. Mylasii et Alabandenses pecuniam Cluvio debent. Dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut Ecdici Mylasii Romam mitterentur. Id facium non est: Legatos audio missos esse: sed malo Ecdicos, ut aliquid confici possit. Glossa vet. Ε῎κδικος, Cognitor: qui custos legum et defensor aerarii, scite a Manilio Cognitor Urbis dicitur, i. e. defensor iuris populi, cuius est aerarium: cuius commoda qui persequitur, urbis causam sustinet. Sic Horat.
Sic quaeret, Pater Urbium.
Subscribi statuis.
Sic Lucan. de Catone: Urbi pater est urbique maritus. Hos aeratium defendere Mart. ait l. 5. Epigr. 16. cuius Epigraphe ad Lectorem.
Nam si falciferi defendere templa Tonantis,
Sollicitisque velim vendere verba reis.
Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas,
Et fiet vario sordidus are sinus.
i. e. si velim patronus causas defendere in foro, ubi Saturno falcem ferentis aedes: intelligendum autem certum genus causarum et maxime fecundum pecuniam tractantibus: quasi diceret: Si velim defendere aerarium Saturni, i. e. causas agere, quae aerarium locupletant; accusare illos, â quibus mulcta, vel alio nomine aerario debitum petitur: aut iisdem patrocinari. Fortassis etiam falciferi non Tonantis, sed Sonantis, scripsit Martial. ob aes itidem numerari solitum. Hoc tunc promiscivum erat et licebat occupanti, quum nullus esset Advocatus Fisci, quem primus demum Hadrianus Imp. instituit, teste Spartiano. Iidem Sectores quoque appellati nonnumquam, quia persaepe, qui accusaverant, permixti erant redemptorum societatibus, unde cognituras et scctiones coniun xit Suet. in Vitellio c. 2. Et Tacit. quem sectionibus apud aerarium famosum dicit, eundem obliterata aerarii nomina retraxisse ait, quod prorsus est Cognitoris seu Ecdici. Tandem, quia hi homines aliorum bona deferebant ad aerarium aut fiscum, factum est, ut delatores, et quadruplatores et ενδεῖκται honestiore vocabulo dicerentur Cognitores, quod idem ac Ecdici, tamquam qui causas aerarii et fisci, atque ita Populi et Principis, susciperent sponte ac tuerentut, cuius operae pretium partes de proscriptorum bonis consequebantur. Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 3. Vide quoque supra in voce Cognitor, et infra Protecdicus, Syndicus, Vindex. Addo saltem, quem alii Ecdicum, hunc Actorem vocare C. Nepot. in Attico. c. 3. Hunc enim in omni procuratione Rei publicae Actorem Auctoremque habebant. Ubi Actor Erastio idem, qui Atheniensibus Ἔκδικος, Gaio IC. Syndicus l. 1. §. 1. ff. Quod cuiuscumque univers. nom. agatur. Auctor vero secundus intelligitur; atque sic egregie cum voce praecedente convenit, Auctores autem secundi fideiussores erant, ob evictionem dati: quae vox dein translata est ad omne procurationis genus, Idem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BULE — vide infra Ecdici …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COGNITOR — I. COGNITOR in Conciliis dicebatur, qui quod ad pacem et concordiam inter congregatos Patres spectaret, curae habebat, Macro in Hierolex. qui retractandis et recognoscendis Episcoporum sententiis, datâ occasione, mittebatur, Car. du Fresne in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEFENSORES — multiplices sunt et pluribus nominibus cogniti, tum in Ecclesia, tum in Rep. Dicti, quod innoxie tueantur, ut ait Cassiod. l. 9. c. 25. Sub Caelestino et Bonifacio, circa A. C. 423. initium sumpsit Defensor Ecclesiae, e Concilio Africano Can. 42 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ECCLESIA — Graec. Ε᾿κκλησία, occurrit apud Graecos vett. ut Curia et Senatus, apud Romanos; non solum pro coetu et congregatione, sed etiam pro loco in quem convenitur. Lucian. Καὶ διαςρώσαντα τὴν Ε᾿κκλησίαν, i. e. ubi Ecclesiam sc. Curiam in qua consultant …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”